- THEANO
- I.THEANOAntenoris uxor, sacerdos Palladis, Homer, Il. 6. Palladium Graecis prodidit. Suid. in voce Palladium.II.THEANOMetaponti Icari Regis uxor, quam cum ob sterilitatem maritus repudiare vellet, illa pastores subornat, ut puerum, unum vel alterum invenirent, quem pro suo supponeret. Opportune tunc temporis Menalippe, Desmontis filia (quam Neptunus compresserat) gemellos peperit. Quod tam aegre tulit Desmontes, ut et filiam excaecatam carceri incluserit, infantes autem feris obici iusserit. In hos itaque cum pastores incidissent, divinitus sibi eos oblatos rati, ad Theano deferunt, quae eos pro regis pueris educavit. Verum cum postea ex Metaponto concepisset, gemellosque peperisset, virumque suum animadverteret maiore suppostitiorum, quam legitimorum amore teneri; utcumque potuit ad tem pus dolorem dissimulavit, Verum cum iam ad legitimam aetatem liberi pervenissent, indicat iis duos maiores natu, quos fratres suos esse rebantur supposititios esse, hortaturque ut in venationem perductos interficerent. Quodcum illi conarentur, Neptunus filiis suis suppetias tulit, cuius operâ adiuti illi Theanûs filios interfecerunt. Quorum corpora cum in regiam essent allata, Theano venabulo incumbens se interfecit. Hygin. Fab Poet. 186.III.THEANOMetapontina, vel Thuria Brontini Pythagorei uxor. Scripsit versu περὶ Πυθαγόρου; et ἀποφθέγματα Πυθαγορείων, teste Suidâ in Θεανώ. Sed cum multae eius nominis fuerint, magna deinde orta est confusio. Theano Crotoniada Pithonactis filiam Pythagorae uxorem facit Suidas in Θεανὼ, quam primam feminarum fuisse philosophatam, et poemata scripsisse, Didymus l. de Philosophia Pythagorica tradit, apud Clem. l. 4. Strom. Huius Theanûs Pythagoricae quaedam citat idem ibid. Haec defunctô maritô scholae praefuit, teste Theodoretô, Sermon. 2. Forte est illa Πυθαγορικη Φιλόσοφος, cuius apophthegmata laudat Theo, Progymnasm. c. 5. Theano Loctensis, Lyrica scripsit carmina. Vide Voss. de Poet, Graec. c. 4. Iamblich. de vita Pythagor. c. 17. etc. Nic. Lloydius.IV.THEANOPausaniae mater, quae dicitur laterem primum ad introitum, in qua proditor filius erat, attulisse, ut eum exitu prohiberet, et fame necaret. Polyaenus, Stratagem. l. 8. c. 51. Corn. Nep. in Pausania. c. 5.V.THEANOScedasi filia, pauperis sed honesti viri Leuctris habitantis, quae cum a Spartanis legatis violata esset, doloris impatientiâ manus sibi attulit, cum prius diris urbem tales homines producentem devovisset. Vide Diodor. Sic. l. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.